Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Paralipomenon - 11
Primus Paralipomenon
11 1Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron dicens: «Os tuum sumus et caro tua. 2Heri quoque et nudiustertius, cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel; tibi enim dixit Dominus Deus tuus: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris princeps super eum”». 3Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque eum regem super Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel.4Abiit quoque David et omnis Israel in Ierusalem, haec est Iebus, ubi erant Iebusaei habitatores terrae. 5Dixeruntque, qui habitabant in Iebus, ad David: «Non ingredieris huc». Porro David cepit arcem Sion, quae est civitas David; 6dixitque: «Omnis, qui percusserit Iebusaeum, in primis erit princeps et dux». Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps. 7Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David. 8Aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum; Ioab autem reliqua urbis instauravit. 9Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
10Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum, ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel; 11et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamon filius Hachamonitis princeps inter triginta; iste levavit hastam suam super trecentos, quos occidit impetu uno. 12Et post eum Eleazar filius Dodo Ahohites, qui erat inter tres potentes; iste fuit cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum. Hic stetit in medio agri et defendit eum; cumque percussisset Philisthaeos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
15Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim. 16Porro David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem; 17desideravit igitur David et dixit: «O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quae est in porta!». 18Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat in porta, et attulerunt ad David, ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino 19dicens: «Avertat a me Deus meus, ut hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam, quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam». Et ob hanc causam noluit bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.
Abisai quoque frater Ioab; ipse erat princeps inter triginta et ipse levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, et ipse erat inter tres nominatus,
26Porro fortissimi in exercitu: Asael frater Ioab et Elchanan filius Dodo de Bethlehem, Sammoth Harodites, Elica Harodites, Heles Phalonites,
Note al testo